Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.5.1.9

Est dicendum ad hoc quod quando dicitur quod in intellectu angeli uel primi hominis non fuit error ante peccatum intelligendum est hoc de errore circa principale obiectum sicut error hominis interpretantis qui iudicat omnem fornicationem esse bonam propter uitiosum habitum intemperantie. Vel sicut est error incontinentis qui licet habeat rectam rationem in uniuersali, tamen superueniente passione absorbente rectam existimationem prudentie iudicat hanc fornicationem esse bonam. Et talis error non fuit in angelo ante peccatum, ut iudicaret illud esse bonum quod ex suo genere malum est, quia in eo non fuit habitus uitiosus, nec passio absorbens rectum iudicium intellectus. Set fuit error qui prouenit ex nescientia, uel ex inconsideratione alicuius circumstantie, quo errore iudicatur aliquid esse bonum et eligendum quod certe ex genere bonum est, et sic non erratur circa principale obiectum, set quia bonum ex genere non est bonum ex omnibus circumstantiis, quare nec simpliciter bonum, nec simpliciter eligendum, ideo error talis prouenit ex nescientia, uel ex consideratione aliquarum circunstantiarum qui bene fuit in angelo, uel in primo homine ante peccatum, sicut probat argumentum. Et sic patet primum.