Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.4.E.2

In speciali sic procedit MAGISTER: Et proponit primo querendo an angeli sint creati beati an miseri, perfecti an imperfecti. Deinde respondet ad primum, dicens quod angeli non fuerunt creati mali uel miseri, quia non statim peccauerunt. Miseria autem peccatum consequitur, et qui peccauerunt, et qui ceciderunt, non fuerunt creati beati, quia certitudine euentus sui non habuerunt. Postea respondet quantum ad bonus opponens per AVGVSTINVM, quod boni suum statum presciuerunt, mali uero non. Set MAGISTER dicit quod AVGVSTINVS loquitur inquirendo, non asserendo. Ante peccatum enim nulla fuit discretio malorum angelorum a bonis, et ideo utrique erant sui status incerti. Postea respondet quod illi qui corruerunt, nunquam boni fuerunt, nisi perfectione naturali. Illi uero qui perstiterunt aut beati fuerunt in spe, quia aliquo modo beatitudinem presciuerunt, aut incerti sui euentus, et tunc aliter quam alii erant beati, et hoc probabilius uidetur. Deinde respondet ad secundam questionem, dicens quod triplex est perfectio, quedam secundum tempus, quedam secundum naturam, quedam uniuersaliter, primam habuerunt in creatione, secundam in confirmatione, tertiam uero solius Dei est. Ideo quoad aliquid fuerunt perfecti, quoad aliquid imperfecti. Vltimo recapitulando concludit ea que dicta sunt.