Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.4.3.4

Secundum1 patet, quia malum precognitum aut complacet uoluntati aut non. Si complacet, iam culpa est; si non complacet, pena est. Set impossibile est ante primum peccatum angeli in eo fuisse culpam aut penam, quia primum implicat contradictionem, secundum uidetur importare iniustitiam, scilicet quod pena precedat culpam; quare etc. Si autem esset reuelatus eis casus suus, accepissent utique dictum secundum comminationem, non secundum prescientiam.


  1. Secundum … pena precedat culpam] cf. Thom., Super Sent., II, 4, 1, 2, sed contra 2 (135) • • • Bonav., Super Sent., II, 4, 2, 2, resp. (138a) • • • Ans., De casu diab., 21 (267,19-268,12) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.4.3.4

Secundum patet, quia malum precognitum aut complacet uoluntati aut non. Si complacet, iam culpa inest; si non complacet, pena inest. Set impossibile est ante primum peccatum angeli infuisse culpam aut penam, quia primum implicat contradictionem, secundum uidetur importare iniustitiam, scilicet quod pena precedat culpam; quare etc. Si autem reuelatus fuisset eis casus suus, accepissent utique dictum secundum comminationem et non secundum prescientiam.