Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item nec in eis fuit malum pene per immissionem alicuius dispositionis contrarie, quia sublimioris nature est natura angelica quam celum; set celum1 non est secundum naturam susceptiuum peregrine impressionis, ut dicitur I Metheororum
; ergo multo minus natura angelica. Loquor secundum naturam, quia forte aliud ⟨est⟩ secundum diuinam iustitiam, ut ponunt aliqui2 in demonibus et animabus dampnatorum quod patiantur non solum per detentionem, set per immissionem, de3 quo inquiretur in quarto.
-
celum … dicitur I Metheororum] Auct. Ar., 5, 5 (171,29‑31) • • • Arist., Meteor., I, 3, 341a17‑23 et 35‑36 ↩︎
-
aliqui] cf. Alb., Super Sent., IV, 44, F, 37, sol. (593a); De resurr., II, 10, 5, sol. (295,22-32) • • • Ioh. Pecham, Quodl., III, 8 (150,53-55); Quaest. disp. de beat. an et corp., 1, resp. (467,24-25) • • • Rich. de Mediav.,* Super Sent.*, IV, 44, 2, 9 (592a-b): «Videtur ergo michi dicendum, quod ignis infernalis, non obstante, quod sit corporeus ipsius separatos, affligit in quantum est diuine iustitie instrumentum, quia eos affligit afflictione, ad quam disponit uirtus naturalis ignis illius. Nec tamen qualemcumque afflictionem potest causare in illis spiritibus. nisi in uirtute increate iustitie principaliter illos spiritus punientis mouentis et dirigentis illum ignem ad illorum spirituum cruciatum. In illo igne enim est naturalis aptitudo, ut eius species recipiatur in intellectu spiritus separati, sed quod per talem modum in illo intellectu imprimatur et cum uemehentia tali, quod ita ad se reuocet, seu conuertat intentionem ipsius spiritus, quod per hoc ita notabiliter impediatur in aliarum consideratione contra suam uoluntatem, quod tale impedimentum sibi sit pro graui onere. Hoc est per uirtutem iustitie increate. In illo etiam igne est aptitudo naturalis, ut in ipso sit spiritus separatus, sicut in loco diffinitiue, sed quod spiritum detineat contra uoluntatem suam, hoc ei conuenit in uirtute iustitie increate: illa enim inuolutaria detentio est ipsi, reprobo spiritui ineffabilis cruciatus, quamuis etiam ille ignis sua uirtute naturali tantum non posset in spiritu separato causare dispositionem repugnantem illi dispositioni, que conuenit essentie spiritus. secundum debitum statum sue. Nature tamen in eius causatione cooperatur uirtuti increate iustitie, inquantum est instrumentum eius, sicut uidemus, quod quamuis fantasma per se non possit aliquid educere de potentia intellectus possibilis uel ipsum mouere motu intellectionis alterum, tamen eorum potest in uirtute intellectus agentis: ipse enim intellectus per suum actiuum mouet seipsum, ut est possibilis mediante fantasmate tanquam instrumentali agente. Ex apprehensione autem predicte dispositionis, que contraria est bono statui nature, generatur in ipso, reprobo spiritu experimentalis. Vnde Gregorius IV libro Dialogorum parum ante medium dicit, quod: Anima non solum uidendo, sed etiam experiendo incendium patitur. Per peccatum autem est in spiritu dispositio, ut igni infernali modo predicto patiendo subdatur. Vnde Gregorius libro IX Moralium uersus finem dicit: Sicut uno sole omnes tangimur nec tamen sub eo uno ordine omnes estuamus, quia iuxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris, sic damnatis et una est gehenna, que afficit et tamen non una qualitate omnes comburit, quia quod hic agit dispar ualitudo corporum; hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Dicit etiam Augustinus 21 De ciuitate cap. 16: Ipsum eternorum ignem pro diuersitate meritorum, quamuis malorum aliis leuiorem, et aliis futurum esse grauiorum, siue ipsius uis atque ardor pro pena digna cuiuscunque uarietur, siue ipse equaliter ardeat, sed non equali molestia sentiatur» • • • Bonau., Super Sent., IV, 44, 2, 3, 2, resp. (934a-b) • • • Henr. de Gand., Quodl., VIII, 34 (339rV): «Ideo quarto modo dicunt aliquod alii iuxta predicta in auctoritate Gregorio, quod spiritus separatus ab igne corporeo sic quasi includitur, et ei alligatur, quod nullo modo ab eo potest separari, per quod impeditur ab agendo, que agere cupit, et in hoc summe affligitur, ut hoc intelligat Gregorius, per hoc quod dicit: Dum ex igne uisibili ardor inuisibilis trahitur. Sed hoc modo non pateretur ab igne inferente passionem nisi occasionaliter, sed ipse in se huiusmodi dolorem excitaret, sicut homo in se excitat passionem iracundie ad presentiam contrarii repugnantis. Ideo dicitur quinto modo quod patitur ab igne, non ut est natura naturaliter afflictiua, sed ut est instrumentum diuine iustitie infligendo modum alicuius passionis, ad quam spiritus est in potentia, ut est diuine iustitie instrumentum, quam ex natura propria ei nullo modo infligeret. Sed sic non potius pateretur ab igne inquantum calidus, quam ab aere, immo posset aer esse instrumentum diuine iustitie in affligendo spiritum, sicut et ignis nec ignis ullo modo diceretur affligere in eo, quod est calidus, cui uidentur discordare dicta sanctorum. Ideo oportet dicere sexto modo, quod ignis affligit spiritum inquantum calidus et eodem genere afflictionis, quod affligeret sensum corporis. Sed cum non est actiuum sine passiuo sibi correspondente, non potest ignis agere sua naturali actione in spiritum ipsum affligendo, nisi spiritus possit pati ab ipso passionem ueram qualem sensus reciperet ab igne; potentia autem propria in recipiendo huiusmodi passionem non est, nisi sensus et actus actiuorum non sunt, nisi in patiente et disposito diabolus autem uim sensitiuam non habet. Restat ergo difficultas ex parte spiritus quomodo passionem ab igne corporali in se possit recipere. Nec potest dici, quod est in eo naturaliter, quam tunc indifferenter paterretur existens in igne infermali spiritus peccator et non peccator et magis peccator et minus peccator, cum peccatum non sit dispositio ad penam nisi meritorie. Illud autem falsum est dicente Gregorio IV Dialogorum cap. 16: Vnus gehenne ignis non eodem modo cruciat peccatores. Vnusquisque enim quantum exigit culpa tantum, illic sentit de pena. Nec potest dici, quod Deus in hoc naturam spiritus mutet, quia tunc non sustineret penam, qui commisit culpam. Restat igitur, ut uidetur, quod Deus nature spiritus angelici et humani communem uim, qua pati possit ab igne corporali, imprimit supernaturaliter. Vel sic utrique naturaliter inest, licet nobis latet. Et sic illam temperat, ut peccatis penam correspondentem per illam sustineat, ut secundum quod dicit Gregorius IX Moralium, quamuis angelorum atque hominum sit natura dissimilis; una tamen pena implicat quos unus in crimine reatus ligat» ↩︎
-
de … inquiretur in quarto] cf. infra, IV, 44, 11, resp. (403v-404r): «Hic autem occurrit quedam dubitatio. Si enim carentia uisionis diuine maxima pena est, qua precipue demones affliguntur, cum decedentes in originali uisione diuina careant, sequitur, quod peccato originali debeatur maxima pena et par pena, que debetur demonibus pro peccato actuali, quod est inconueniens, quia pena decedentium in solo originali est mitissima secundum Augustinum et alios sanctos. Et dicendum ad hoc, quod sicut non delectat bonum nisi cognitum, sic malum non affligit nisi cognitum. Decedentes autem in solo originali nullam cognitionem habuerunt, nec habere potuerunt de beatitudine, cum fidem non habuerint, nec sacramentum fidei susceperint, nec ad eam cognoscendam se extendat cognitio naturalis. Et ideo de eius carentia non tristantur. Demones uero, qui gratiam habuerunt et fidem sine qua impossibile fuit eos gratiam habere cognitionem, habent de illo fine, quem suo demerito amiserunt, et ideo summe de hoc tristantur. Et si dicatur ultra, quod decedentes in originali saltem in iudicio, et per consequens post iudicium habebunt de beatitudine aliquam cognitionem, quia ut infra diceretur, omnes cognoscent iudicium Dei iustum esse quoad penas damnatorum et premia beatorum et quantum ad meritum et demeritum utrocumque. Et ideo scient, quare ipsi ad beatitudinem sanctorum non admittentur» ↩︎
Item nec in eis fuit malum pene per immissionem alicuius dispositionis contrarie, quia sublimioris nature est natura angelica quam celum; set celum non est secundum naturam susceptiuam peregrine impressionis, ut dicitur I Metheorum
; ergo multo minus natura angelica. Loquor secundum naturam, quia forte aliud est secundum diuinam iustitiam, ubi ponunt aliqui in demonibus et animabus damnatorum quod patiantur non solum per detentionem, set per immissionem etc., de quo inquiretur.