Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.4.1.10

Ad secundum dicendum quod licet angelus non sit causa rerum que sub ipso sunt, propter quod ex cognitione sue essentie non potest eas cognoscere, sicut cognoscitur effectus per causam, set solum modo in precedentibus ex posito, tamen angelus creatus est a Deo, et sic per cognitionem essentie sue tanquam per effectum cognoscit Deum, et hec cognitio est naturalis, nec extendit se ad perfectionem cognitionis beate, per quam cognoscitur Deus sine medio cognito, et quantum ad distinctionem personarum, que non potest per causalitatem sciri.