Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.E.3

In principali sic procedit MAGISTER, et proponit primo quod quatuor circa qualitatem angelorum sunt consideranda que acceperunt in principio, scilicet essentie simplicitas, distinctio personalis, uigor cognitionis, et libertas arbitrii. Prima duo pertinent ad substantiam. Tertium ad formam. Quartum ad potestatem. Postea dicit quod differentem habent simplicitatem et differentem cognitionem secundum magis et minus. Sicut enim quedam corpora digniorem formam et essentiam receperunt quam alia, sic et quidam angeli simpliciorem et perspicaciorem cognitionem habent quam alii. Deinde dicit quod sicut differentem naturam acceperunt, sic sequitur in eis differenter cognitio et differentia liberi arbitrii secundum magis et minus, nulla superfluitas in natura, nulla ignorantia in intellectu, nulla necessitas in eorum libero arbitrio intelligatur. Postea dicit quod omnes conueniunt in natura et simplicitate in generabilitate et corruptibilitate. Vltimo dicit quod eorum distinctiones solus ipse comprehendit qui eos creauit. Deinde proponit primo, utrum angeli sint creati boni an mali. Et utrum aliqua mora fuit inter creationem eorum et lapsum. Deinde ponit unam opinionem quorundam circa hoc dicentium angelos malos creatos et nullam moram fuisse inter creationem et lapsum, et hoc confirmat cum auctoritate Domini dicentis in Iob, Diabolum fuisse homicidam ab initio, et quod in ueritate non stetit auctoritate Iob, qui dicit Diabolum esse initium figmenti Dei ad illudendum ei, qui etiam dicunt angelos qui perstiterunt fuisse creatos perfectos et bonos, quorum utrumque confirmat auctoritate AVGVSTINI. Postea ponit contrariam opinionem que dicit angelos creatos fuisse bonos et iustos quantum ad carentiam culpe. Sed in bono iustitie per gratiam non confirmatos, et aliquam moram fuisse inter creationem et lapsum. Deinde hanc opinionem confirmat auctoritate AVGVSTINI Super Genesi ad litteram qui facit rationem quia a creatore optimo non potuit mala creatura fieri, quod si malum angelum fecisset Deus in eo malitiam non puniret, nec fecisset omnia ualde bona. Postea soluit contrarias auctoritates dicens, quod Diabolus dicitur figmentum, quia preuidit Deus ipsum lapsum, et ordinauit quanta bona ex malitia ipsius bonis secuta sunt, quia ipsi ex eius tentatione proficiunt. Subdit etiam quod Diabolus dicitur in ueritate non stetisse, quia a ueritate cecidit a qua non cecidisset si malus creatus fuisset, fuit enim creatus bonus ab initio, sed statim post initium temporis apostatauit et seipsum occidit. Vel dicitur Diabolus homicida ab initio creationis hominis quod per inuidiam fallaciter seducendo occidit. Et hanc opinionem confirmat per auctoritatem ORIGENIS. Deinde post istam opinionem sic confirmatam concludit dicens, quod angeli ab initio cognouerunt Dominum, et se et creaturas, et aliquam notitiam boni et mali habuerunt. Vltimo autem dicit qualem dilectionem habuerunt dicens, quod naturali dilectione Deum et se diligebant, non tamen meritorie, quod a multis non tenetur. Et in hoc terminatur sententia in speciali.