Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.8.12

Emergit autem hic una dubitatio: Sicut enim unitas motus requirit unitatem termini, sic unitas operationis requirit unitatem obiecti; ergo non uidetur possibile quod angelus uno actu et simul possit plura intelligere, quod est contra ea que dicta sunt. Et dicendum quod, cum intelligere fiat in nobis per hoc quod intelligibile sit presens intellectui, et similiter in angelo, quam presentiam facit non situs, set ordo, ut1 dictum fuit prius, omnia illa habent rationem unius intelligibilis et uno actu intelligi possunt ab angelo que sub uno ordine ei presentari possunt. Omnia autem que cognoscit angelus naturaliter sub uno ordine et in ordine ad unum presentantur eidem, scilicet in ordine ad uirtutem celestem quam plene nouit et cui omnes cause inferiores et earum effectus, in aliquo subiciuntur, et ideo omnia talia habent rationem unius obiecti et uno actu intelligi possunt. Que autem reuelantur angelo, sub alio ordine cadunt et alio actu intelliguntur.


  1. ut dictum fuit prius] cf. supra, II, 3, 5 (A.II.3.5.41) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.8.9

Emergit autem hic una dubitatio: Sicut enim unitas motus requirit unitatem termini, sic unitas operationis requirit unitatem obiecti; ergo non uidetur possibile quod angelus uno actu et simul intelligere plura possit, quod est contra ea que dicta sunt. Et dicendum quod, cum intelligere fiat in nobis per hoc quod intelligibile sit presens intellectui, et similiter in angelo, quam presentiam facit non situs, sed ordo, sicut dictum fuit prius, omnia illa habent rationem unius intelligibilis et uno actu intelligi possunt ab angelo que sub uno ordine ei presentari possunt. Omnia autem que cognoscit angelus naturaliter ea sub uno ordine et in ordine ad unum presentantur eidem, uidelicet in ordinem ad essentiam suam, que talem gradum tenet in entibus, quod alia tam superiora quam inferiora sunt ei presentia uel in se, uel in causis suis. Et ideo possunt simul et unico actu ab angelo cognosci.