Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.8.11

Item uidetur AVGVSTINVS1 dicere X De Trinitate de anima nostra quod semper intelligit se et per eandem rationem. Nec obstat quod non experimur in nobis talem cognitionem, quia forte hoc est, quia in hac operatione ⟨anima⟩ non communicat corpori nec ut subiecto nec ut obiecto; nos autem, qui ex utroque constamus, nichil experimur, nisi illud in quo unum aliquo modo alteri communicat; ideo etc.

Respectu autem aliorum que dependent ex solis causis naturalibus angelus semper est in actu secundo, quia etsi talia non sint presentia menti angelice secundum esse proprie existentie, sunt tamen ei presentia secundum esse quod habent in causis suis. Que autem dependent ex libero arbitrio nostro uel angeli, dum futura sunt, non sunt actu cognita ab angelo nisi forte per aliquam coniecturam, dum autem actu sunt, cognoscuntur ab angelo. Que autem sunt supernaturalia et ex sola uoluntate Dei dependent, neque futura neque presentia cognoscuntur ab angelo nisi per reuelationem. Et horum omnium rationes reddite sunt in precedente2 questione.


  1. Augustinus … per eandem rationem] Aug., De Trin., X, 12, 19 (332,6-12) ↩︎

  2. precedente questione] cf. supra, II, 3, 7 (A.II.3.7.16-17) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.8.8

Respectu autem futurorum que dependent ex solis causis naturalibus angelus semper est in actu secundo, quia etsi talia non sint presentia nature angelice secundum esse proprie existente, tamen ei presentia sunt secundum esse quod habent in causis suis. Que autem dependent ex libero arbitrio nostro uel angeli, dum futura sunt, non sunt actu cognita ab angelo nisi forte per aliquam coniecturam, dum autem sunt actu, cognoscuntur ab angelo. Que autem sunt supernaturalia et ex sola uoluntate Dei dependent, nec futura nec presentia cognoscuntur ab angelo nisi per reuelationem. Et horum omnium reddite rationes sunt in precedente questione.