Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.8.5

Responsio. Hec questio et illa qua queritur an angelus simul omnia intelligat que subsunt sue naturali cognitioni, uidentur mutuo se includere et quasi una questio esse. Et ideo notandum soluendo utramque questionem, quod, cum1 potentia dicatur in habitudine ad actum et actus 2 sit duplex, scilicet primus et secundus, est etiam duplex potentia, scilicet ad actum primum et ad actum secundum. Actus3 uero primus, ut quidam dicunt, est forma intelligibilis uel species; actus secundus est considerare. Ad4 actum primum intellectus angeli numquam est in potentia, quia illum gradum tenent angeli in spiritualibus substantiis quem tenent corpora celestia in corporeis; corpora autem celestia non sunt in potentia ad formam, que non sit completa per actum; ergo nec potentia intellectiua angeli est, que non sit totaliter completa per formas intelligibiles. Ad actum autem secundum, qui est considerare, est in eis potentia separata ab actu. Non enim semper actu cogitant omnia quorum species habent, set potest angelus, cum sit substantia uolens et libera, uti una specie et non altera ad intelligendum unum et non aliud.


  1. cum … ad actum secundum] cf. Thom., De pot., 1, 1, resp. (9a) ↩︎

  2. actus ... primus et secundus] Auct. Ar., 6, 39 (177,54) ↩︎

  3. Actus … secundus est considerare] cf. Thom., De malo, 1, 5, resp. (24,181-184); De pot., 1, 1, resp. (8b-9a) ↩︎

  4. Ad … quorum species habent] Thom., S.th., I, 58, 1, resp.; cf. etiam Thom., De pot., 5, 8, resp. (151b‑152a) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.8.4

Responsio. Hec questio et illa qua queritur an angelus simul omnia intelligat que subsunt sue naturali cognitioni, uidentur mutuo se includere et quasi una questio esse. Et ideo notandum soluendo utranque questionem, quod, cum potentia dicatur in habitudine ad actum et actus sit duplex, scilicet primus et secundus, est etiam duplex potentia, scilicet ad actum primum et ad actum secundum. Actus primus, ut quidam dicunt, est forma intelligibilis uel species; actus secundus est considerare. Ad actum primum intellectus angeli numquan est in potentia, quia illum gradum tenet angeli in spiritualibus substantiis quem tenent corpora celestia in corporalibus; corpora autem celestia non sunt in potentia ad formam, que non sit completa per actum; ergo nec potentia intellectiua angeli est, que non sit totaliter completa per formas intelligibiles. Ad actum autem secundum, qui est considerare, est in eis potentia separata ab actu. Non enim semper actu cogitant omnia, quorum species habent, sed potest angelus, cum sit substantia uolens et libera, uti una specie et non altera ad intelligendum unum et non aliud.