Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo queritur utrum intellectus angelicus sit quandoque in potentia ad intelligere. Et1 uidetur quod sic, quia contingit2 multa scire, intelligere uero unum solum II Topicorum
; igitur angelus non simul omnia intelligit; ergo intelligendo unum est in potentia ad intelligendum alia.
-
Et … simul omnia intelligit] cf. Thom., S.th., I, 58, 2, arg. 1; De uerit., 8, 14, sed contra 1 (264,112-114) • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., II, 3, 2, 2, 3, sed contra 1 (250aB): «Preterea angelus simul intelligit se et alia, quia, ut diximus, numquam definit se intelligere; sed hoc est intelligere plura simul; ergo etc.» ↩︎
-
contingit … solum II Topicorum] cf. Auct. Ar., 36, 34 (324,35) • • • ex Arist., Topic., II, 10, 114b34‑35 ↩︎
Ad quartum sic proceditur. Et uidetur quod intellectus angelicus sit quandoque in potentia, quia contingit scire multa, intelligere uero unum solum II Topicorum
; igitur angelus non simul omnia intelligit; ergo intelligendo unumquodque est simul in potentia ad intelligendum alia.