Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.8

Si dicatur quod esse uniuersale non est esse sic intellectum, immo precedit omnem intellectionem, quia secundum COMMENTATOREM intellectus agens facit uniuersalitatem in rebus et eius actio precedit intellectionem, saltem ordine nature, non ualet, quia, ut uisum fuit libro I, fictitium est intellectum agentem ponere et friuolum est dicere quod uniuersalitas fiat in rebus, quia uniuersalitas non potest esse in rebus, sed solum singularitas. Et si intellectus agens esset aliquid et aliquid ageret, illud semper esset unum numero et singulare et non uniuersale.