Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.7

Ad tollendum ergo hec duo dubia, aduertendum est quantum ad primum, quod primum cognitum ab intellectu non est uniuersale, sed singulare. Quod patet primo, quia primum obiectum et omnis per se conditio obiecti precedit actum potentie: potentia enim per suum actum non facit suum obiectum, sed supponit, sicut uisus quoad actum uidendi presupponit colorem. Sed uniuersale uel conditio uniuersalis non precedit actum intelligendi, immo sit per actum intelligendi eo modo quo potest sibi competere fieri; esse enim uniuersale non est aliud quam esse intellectum absque conditionibus singularitatis et indiuiduationis, ita quod esse uniuersale est sola denominatio obiecti ab actu sic intelligendi, sicut dictum fuit prius lib. I, dist. 3, q. 5. Ergo uniuersale non est primum obiectum intellectus nec uniuersalitas est eius conditio per se; et ita primum intellectum non est uniuersale.