Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.6

Responsio. Duo sunt que uidentur facere difficultatem circa questionem istam. Primum est, quia uidetur aliquibus quod primum cognitum ab intellectu sit uniuersale, quod se habet per indifferentiam ad plura singularia, propter quod dubium est qualiter cognito uniuersali cognoscatur determinate hoc singulare uel illud. Secundum est, quia singularium quedam sunt necessaria, et quedam contingentia et quedam presentia, et quedam futura, et futurorum quedam dependent ex causis pure naturalibus, quedam uero dependent ex libero arbitrio in toto uel in parte, de quorum omnium cognitione non uidetur quod possit eadem ratio assignari.