Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad1 idem est auctoritas2 Scripture, que ponit aliquos angelos homines custodire; non custodirent autem nisi eos cognoscerent; quare etc.
-
Ad … quare etc.] cf. Thom., S.th., I, 57, 2, sed contra; Super Sent., II, 3, 3, 3, sed contra 1 (119); De uerit., 8, 11, sed contra (255,111-114) • • • Aeg. Rom., Ord., II, 3, 2, 2, 4, sed contra (253bA): «In contrarium est, quia angeli sunt deputati ad custodiam hominum, quod esse non potest, nisi de particularibus hominibus notitiam haberet. Nam homo in communi custodia non eget» • • • Iac. Met., Super Sent., II, 3, 5 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 47rb: «Contra. Cognitio intellectualis non concernerit aliquam differentiam temporis; cognitio angelica est intellectualis; ergo etc. Quod unum supponit et aliud querit; ideo duo sunt articuli: primus quod angeli cognoscunt singularia; secundus quando cognoscunt futura. Primum probatur dupliciter, quia sancti ponunt, quod angeli deputati sunt nobis ad custodiam unum super illud primis angelis suis, etc. Dicit Glossa ideo: Magna dignitas animarum, ut unaqueque ad sui custodiam angelum habeat deputatum; ergo secundum fidem necessarium est, quod angelus cognoscat hominem singularem, cui deputatus est ad custodiam» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 75va: «Contra. Cognitio intellectualis non concernerit aliquam differentiam temporis; ergo etc. Duo articuli in questione implicantur: primo est, quod angeli cognoscunt singularia; secundo quod futura. Primus facultatis est quantum ad conclusionem, quia certus est quod angelus cognoscit singularia; etiam secundum Scripturam, quia deputatur ad custodiam singularium hominum super illo uerbo angeli eorum in celis etc.» ↩︎
-
auctoritas … angelos homines custodire] cf. Ps., 91,11 ↩︎
Item operationes sunt singularium, et circa singularia, sed angeli habent circa nos operationes et actiones custodie et administrationis secundum illud Psalm.
: Angelis suis Deus mandauit de te, etc; et ad Hebr.
I capit: Omnes sunt administratorii spiritus, et in ministerium missi; et hoc non faciunt, nisi mediante cognitione; ergo cognoscunt singularia.