Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.7.3

In1 contrarium est, quia perfectior est cognitio angelorum quam nostra; set nos cognoscimus singularia; ergo multo fortius angeli.


  1. In … multo fortius angeli] Thom., Super Sent., II, 3, 3, 3, sed contra 2 (119); cf. etiam De uerit., 8, 11, sed contra 4 (255,126-130) • • • Aeg. Rom., Ord., II, 3, 2, 2, 4, sed contra 2 (253bA-B): «Preterea cognitio angelorum est perfectior quam nostra. Perfectius enim cognoscit ipse per intellectum tantum quam per intellectum et sensum; sed non cognoscimus singularia; ergo et angeli» • • • Iac. Met., Super Sent., II, 3, 5 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 47rb: «Secundo ratione sic: Nichil ponens ad perfectionem cognitionis est in nobis, quod non sint in angelo; nos autem possumus intelligere singularia; ergo et angelus» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 75va-b: «Ratio est, quia nichil pertinens ad perfectionem intellectualem deest angelo, saltem perfectionis cognitionis sunt, cum sint [cum sint om. sed add. s..v.] perfectores quantum homines; sed homines habent cognitionem singulariam; ergo etc.» • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 3, 4, 2 (40a): «Perfectior est cognitio angelorum quam nostra; ergo cum nos cognoscamus non tantum uniuersalia, sed singularia, et ipsi multo fortius» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.4

In contrarium est, quia cognitio angelica perfectior est quam nostra; sed nos cognoscimus singularia; ergo inconueniens est dicere quod angeli non cognoscant ea.