Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.20

Ad primum argumentum dicendum quod quodlibet singulare est secundum se finitum, quamuis successio singularium possit producere in infinitum accipiendo unum post aliud; et ideo quodlibet singulare potest esse notum angelo et omnia singularia simul sumpta, quia illa sunt finita. Sed ipsa successio singularium, ut potens producere in infinitum, non est nota angelo, nisi sicut infinitum successiue potest ei uel nobis esse notum, uidelicet, quid illud quod acceptum est uere cognitum, quia illud est finitum et determinatum, sed illud quod restat accipiendum est indeterminatum, quia quodcunque dato adhuc possibile est dari aliud; et ideo indeterminate cognoscitur et solum in generali, scilicet quod possibile est plus accipi; et quia secundum hoc attenditur infinitas, ideo infinitum secundum quod infinitum dicitur ignotum.