Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.7.2

Item intellectus angelicus, cum nichil recipiat a rebus, equaliter se habet ad res presentes et absentes siue futuras; set angelus aliqua futura singularia non cognoscit; ergo nec presentia. Minor probatur, quia angeli non cognoscunt internas animi affectiones; multa autem futura dependent ab internis affectionibus animi, ut homines futuri, quorum principium est uoluntas parentum mouens ad generandum; quare etc.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.2

Item angelus alia a se per eorum presentiam cognoscit, ut dictum fuit prius in precedente questione; sed aliqua singularia, saltem futura, non possunt esse presentia angelo; ergo non sunt ab eo cognita.