Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.7.18

Cum igitur angelus perfecte cognoscat omnes effectus pure naturales in uniuersali et in singulari per hoc quod perfecte cognoscit totam habitudinem causarum naturalium, ut dictum est, predicti autem effectus quantum ad id quod sunt pure naturales sunt, manifestum est quod cognoscuntur ab angelis in uniuersali et in particulari quantum ad id quod sunt. Vnde sicut scit angelus quid est rosa et hec rosa, sic scit quid est sanitas et hec sanitas. Set an sit qualiter cognoscit, dicendum quod, sicut in nobis cognitio sensitiua perficit intellectiuam aliquo modo, inquantum iudicium de intelligibilibus habetur per resolutionem ad sensibilia (experimentum 1 enim sermonum uerorum est ut concordent rebus sensatis, ut ait COMMENTATOR), sic ergo intellectiua in angelo secundum se perfecta est. Non enim solum cognoscit de rebus presentibus an sint uel non simplici cognitione correspondente intellectiue cognitioni, set experimentali correspondente nostre sensitiue, ita quod, sicut astrologus cognoscit eclipsim futuram uel presentem per intellectum ex cognitione causarum eclipsis et nichilominus de presente eclipsi habet per uisum cognitionem experimentalem quasi probantem et confirmantem priorem cognitionem, sic angelus de effectibus futuris uel presentibus que dependent solum ex causis naturalibus habet cognitionem simplicem ex cognitione causarum talium effectuum et quasi experimentalem ex actuali presentia earum, que est quasi probans et confirmans priorem cognitionem.

Et huius probatio est, quia per hoc unumquodque cognoscitur quod presens est uirtuti cognitiue, ut deductum fuit prius. Effectus autem pure naturales presentes sunt cognitioni angelice secundum esse quod habent in causis suis in quibus habent aliquam determinationem et secundum esse sue actualis existentie. Effectus autem dependentes ex libero arbitrio non sunt eis presentes secundum preexistentiam quam habent in causis suis, quia in eis nullam habent determinationem nisi forte coniecturalem, set solum secundum esse sue actualis existentie; quare de effectibus primis habet angelus illam duplicem cognitionem, de aliis autem non nisi alteram, scilicet experimentalem ex eorum actuali existentia. Hanc autem presentiam non credo quod faciat aliqua species, set ordo in spiritibus, sicut situs in corporibus, ut2 dictum fuit prius. Set uidetur quod incidamus in idem inconueniens in quo et primi, quia singularia preterita nec in se nec in causis suis habent aliquam determinationem; ergo de eis angelus nullam habebit cognitionem. Non enim est aliquid presens angelice cognitioni, nisi quod habet aliquod determinatum esse uel in se uel in causa sua. Et dicendum quod preterita habent determinationem non in esse, quia nec hoc cognoscit angelus de preteritis, quia falleretur, set in fuisse; non sic autem futura in fore, quia postquam res esse habuit, uerum est infallibiliter dicere quod fuit, quia non potest non fuisse, set antequam esse habeat, non est uerum infallibiliter dicere , quia potest non fore. Propter quod angeli possunt talia preterita infallibiliter cognoscere, non autem futura. Deus autem, qui est omnium causa et in quo omnia determinationem habent, omnia cognoscit, presentia, preterita et futura naturalia et supernaturalia, quid sint et an sint.

Ex hiis patet qualiter sit intelligendum uerbum3 ISIDORI quod ponitur infra dist. 7, scilicet quod demones (et idem est de omnibus angelis) uigent triplici acumine scientie, scilicet subtilitate nature, experientia temporum et reuelatione supernorum spirituum. Subtilitate4 enim nature cognoscunt effectus naturales in suis causis et causas in effectibus; experientia temporum cognoscunt effectus presentes qui in causis suis nullam prehabent determinationem, ut sunt effectus liberi arbitri; per reuelationem autem cognoscunt effectus supernaturales.


  1. experimentum … ut ait Commentator] Auct. Ar., 2, 234 (159,81‑82) • • • ex Averr., Phys., VIII, 22 (357B‑C) ↩︎

  2. ut dictum fuit prius] cf. supra, II, 3, 5 (A.II.3.5.41) ↩︎

  3. uerbum … reuelatione supernorum spirituum] Lomb., Sent., II, 7, 5 (361,26‑362,2) • • • ex Isidor., Sent., I, 10, 17 (35,115-117) ↩︎

  4. Subtilitate … cognoscunt effectus supernaturales] cf. Thom., Super Sent., II, 7, 2, 1, sol. (187); De malo, 16, 7, ad 10 (317,351-360) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.19

Ex his patet qualiter sit intelligendum uerbum ISIDORI quod ponitur infra dist. 7, scilicet quod demones (et idem est de omnibus angelis) uigent triplici acumine scientie, subtilitate nature, experientia temporum, reuelatione supernorum spirituum. Subtilitate quidem etenim nature cognoscunt effectus in suis causis et causas in effectibus; experientia uero temporum cognoscunt effectus presentes qui in suis causis nullam prehabent determinationem, ut sunt effectus nostri liberi arbitrii; per reuelationem autem cognoscunt effectus supernaturales.