Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.7.17

Que autem sunt iam preterita uel presentia per liberum arbitrium facta, si sint supernaturalia, ut incarnatio, non puto quod possint cognosci ab angelo quid sint uel an sint nisi per reuelationem, et est eadem ratio que prius, quia rationes talium nullo modo sunt in causis naturalibus. Vnde nec Christus agnitus est a demonibus nisi per reuelationem uel aliquam coniecturam ex miraculis et operibus eius sumptam. Que autem non sunt supernaturalia, set infra naturam, ut opera nostra uel angelica, rationes quidem habent in causis naturalibus, ut sanitas per medicinam inducta causam proximam habet uirtutem alicuius rei naturalis, puta herbe uel alicuius huiusmodi quod per opus medici adhibetur. Numquam enim agens per artem homo uel angelus immediate causat formam aliquam nisi adhibendo res naturales quarum actione fit quidquid fit. Homo autem uel angelus solum habent mouere res naturales secundum locum, ut approximentur et agant, ut1 declaratum fuit libro I dist. 8. Et ideo omnia huiusmodi opera in quibus forma aliqua realis inducitur sunt quidam effectus naturales quantum ad id quod sunt et quantum ad suum fieri quoad proximas et per se causas, solum autem dependent a uoluntate hominis quantum ad suum fieri et tamquam a causa sine qua non, quia, si homo uel angelus res naturales non approximarent, non agerent.


  1. ut … I dist. 8] cf. supra, I, 37, 1, 9 (101rb): «Secunda ratio sumitur ex operatione angeli, et est talis, prius secundum naturam est actiuum presens passiuo quam agat in ipsum (sicut ignis ordine nature prius est presens combustibili quam comburat ipsum, et idem in omnibus actiuis et passiuis), quod prius secundum naturam oportet ea esse approximata, quam agant. Sed angelus agit in locum determinatum uel in corpus existentens in determinato loco et non ubique simul. Ergo angelus secundum naturam suam prius est presens loco, quam agat ibi aliquam actionem. Ergo actio angeli circa locum non est ipsi ratio essendi in loco, cum prius sit ibi, quam agat, sed ipsamet essentia angeli secundum quam est presens loco, est prius loco antequam agat ibi» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.18

Que autem sunt iam preterita uel presentia per liberum arbitrium diuinum facta et sunt supernaturalia, ut incarnatio, non puto quod possint cognosci ab angelo quid sint uel an sint nisi per reuelationem, et est eadem ratio que prius, quia rationes talium nullo modo sunt in causis naturalibus. Vnde nec Christus agnitus est a demonibus nisi per reuelationem uel per aliquam coniecturam ex miraculis et operibus eius sumptam: quamuis enim cognoscerent humanitatem Christi, tamen quod ei esset unita diuinitas nesciuerunt per certitudinem. Que autem non sunt supernaturalia, sed infra naturam, ut opera nostra, uel angelica cognoscuntur ab angelo per certitudinem ex eorum actuali presentia. Cum enim talia sint a nobis cognoscibilia per sensum et intellectum, multo fortius possunt cognosci per angelum, cuius cognitio unica existens perfectior est omni cognitione nostra tam sensitiua quam intellectiua.