Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.7.16

De singularibus autem que uel quantum ad esse uel quantum ad fieri dependent a libero arbitrio est maior difficultas. Circa quam sunt duo consideranda. Vnum est quod talium singularium quedam sunt futura, quedam presentia, quedam preterita. Aliud est quod liberum arbitrium reperitur in Deo, in angelis et in nobis. Futura igitur que ex solo libero arbitrio diuino dependent non possunt ab angelis cognosci quid sint uel an sint nisi per reuelationem. De hiis enim sunt illuminationes, ut patebit inferius. Vnde misteria gratie, sicut incarnationem Christi et similia, non cognouerunt angeli a principio, nisi quibus reuelatum est et qui de hoc illuminati fuerunt. Et causa est, quia rationes talium nullo modo preexistebant in causis naturalibus, set solum in mente diuina, que sibi soli plenissime nota est. Futura autem que dependent ex libero arbitrio angeli potest angelus cognoscere, sicut et unusquisque suam affectionem cognoscit. Que autem dependent ex arbitrio alterius angeli uel nostro non potest angelus per certitudinem cognoscere an sint, set per aliquam coniecturam, quia inclinationem uoluntatis nostre uel angeli, ut in se est, non potest alius angelus cognoscere, ut1 patebit inferius; quia, tamen uoluntas2 nostra frequenter uincitur ab appetitu sensitiuo, qui subditur actioni corporum celestium, potest angelus coniecturare de futuro motu uoluntatis nostre ex hiis que scit futura circa appetitum sensitiuum, et ideo de futuris effectibus nostre uoluntatis potest habere aliquam coniecturam, set non certitudinem.


  1. ut patebit inferius] cf. infra, II, 8, 5 (148ra-vb) ↩︎

  2. uoluntas … actioni corporum celestium] cf. Thom., Exp. Libr. Peryerm., I, 14 (75,279-76,295) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.17

De singularibus autem, que uel quantum ad esse uel quantum ad fieri dependent a libero arbitrio, est maior difficultas. Circa quam sunt duo consideranda. Vnum est quod talium singularium quedam sunt futura, quedam preterita, quedam presentia. Aliud est quod liberum arbitrium reperitur in Deo et in angelis et in nobis. Futura autem que ex solo libero arbitrio diuino dependent non possunt ab angelis cognosci quid sint uel an sint nisi per reuelationem. De his enim sunt illuminationes, ut patebit inferius. Vnde ministeria gratie, sicut incarnationem Christi et similia, non cognouerunt angeli a principio, nisi quibus reuelatum est et qui de hoc illuminati fuerunt. Et causa est, quia rationes talium nullo modo existebant in causis naturalibus, sed solum in mente diuina, que sibi soli plenissime nota est. Futura autem que dependent ex libero arbitrio angeli potest angelus cognoscere, sicut et unusquisque suam affectionem cognoscit et ea que per affectionem seu uoluntatem uult producere. Que autem dependent ex libero arbitrio alterius angeli uel nostro non potest angelus per certitudinem cognoscere nec in se cum nondum sint, nec in causis suis. Hoc est in affectione alterius angeli uel nostra antequam iste affectiones sint in angelo uel in nobis per eandem rationem; sed postquam in affectione alicuius angeli uel in nostra est actualiter uelle facere aliquid in futuro. Alius angelus potest hoc precognoscere inquantum potest cognoscere nostram affectionem uel alterius angeli, qualiter autem et quantum possit unus angelus cognoscere affectionem alterius angeli uel nostram dicemus inferius dist. 8, q. 5.