Display to small
Rotate your device or try a larger display
Dicendum est igitur aliter quod singularia se habent in duplici differentia. Quedam enim dependent quantum ad suum esse et fieri solum ex causis naturalibus, quedam autem dependent uel quantum ad esse uel quantum ad fieri ex libero arbitrio. Singularia autem que dependent solum ex causis naturalibus, siue sint preterita siue presentia siue futura contingentia uel necessaria, cognoscuntur infallibiliter ab angelo quid sint ⟨et⟩ an sint per hoc quod angelus perfecte cognoscit totum ordinem causarum naturalium uniuersi; quod patet, quia sicut1 a causa necessaria infallibiliter sequitur effectus et in ea cognoscitur quid sit et an sit, sic a causa contingente et impedibili, si non sit impedita, infallibiliter sequitur effectus et in ea cognoscitur quid sit et an sit. Cum igitur angelus cognoscat perfecte omnes causas naturales necessarias et contingentes seu impedibiles et omnem causarum habitudinem ac per hoc sciat que causa aliam impediet uel non impediet, manifestum est quod per hoc cognoscit omnes effectus pure naturales necessarios et contingentes quid sint et an sint, siue sint preteriti siue presentes siue futuri. Istud2 autem plenius deductum fuit lib. I dist. 38.
-
sicut … infallibiliter sequitur effectus] Thom., S.c.g., I, 67 (62b) ↩︎
-
Istud … I dist. 38] cf. supra, I, 38, 3, 9 (104rb-105va): «His suppositis descendum est ad questionem, circa quam primo inquiretur utrum de futuris contingentibus possit haberi certa cognitio solum ex causis suis. […] Quantum ad primum dicunt quidam, quod de contingente non potest haberi certa cognitio per causam suam, sed solum coniecturalis. Quod probant sic: quicumque cognoscit rem aliquam per talem causam, quia posita effectus uel res illa potest poni uel non poni, non habet de illa re certam cognitionem, sed fallibilem et coniecturalem; sed qui cognoscit futurum contingens solum per causam suam, cognoscit ipsum solum per talem causam, qua posita adhuc contingens potest poni uel non poni cum sit impedibilis; ergo etc; et ideo dicitur, quod si Deus haberet solum cognitionem de futuro contingente per causam suam contingentem et impedibilem, non haberet de eo certam cogntionem. Sed istud non uidetur, quia sicut ex causa necessaria sequitur effectus necessarius infallibiliter, sic ex causa impedibili determinata ad unum, si non sit impedita, sequitur effectus contingens infallibiliter, nisi quod hec infallibilitas est ex suppositione; prima autem est secundum se et absolute et eodem modo a causa indifferente et impedibili, si determinetur et non impediatur, sequitur suus proprius effectus. Infallibiliter igitur sicut in causa necessaria precognoscitur effectus necessariius certa cognitione, sic cognita causa impedibili et omnibus, que eam impedire possunt et insuper ea, que eam impedient uel non impedient certitudinaliter potest cognosci quis effectus eueniet uel non eueniet; et similiter cognita causa indifferente et impedibili si cum ea cognoscantur omnia, que eam determinare possunt et determinabunt et omnia, que eam impedire possunt et que impedient uel non impedient potest infallibiliter cognosci quis effectus eueniet. Nunc autem Deus non solum cognoscit causam contingente in se et absolute, quia sic in ea uel per eam non cognosceretur infallibiliter aliquis effectus, nisi tantum coniectura probabili (ut bene dicunt alii), sed cognoscit omnia, que eam determinare possunt et que determinabunt, insuper cognoscit omnia, que eam impedire possunt et que impedient uel non impedient. Ergo Deus in causa contingente, sic cognita potest certitudinaliter cognoscere effectum futurum contingentem. Item Deus non cognoscit alia a se, nisi per cognitionem sue essentie futura; ergo contingentia, si nouit per notitiam sue essentie, aut ergo per hoc quod essent a sua est eorum causa, aut per hoc quod est eorum exemplar, ut probatum fuit supra in dist. 33. Ergo per hoc quod est eorum causa, ergo prima immo tota cognitio quam habet Deus de futuris contingentibus est per eorum causam. Et sic patet primum» • • • cf. etiam C. Schabel, R.L. Friedman, I. Balcoyannopoulou, Peter of Palude and the Parisian reaction (253,97-116) ↩︎
Quantum ad secundum est sciendum, quod singularia se habent in duplici differentia: quedam enim dependent, quantum ad suum esse et fieri solum ex causis naturalibus; quedam autem dependent uel quantum ad esse uel quantum ad fieri ex libero arbitrio. Singularia autem, que dependent solum ex causis naturalibus, si sint presentia cognoscuntur infallibiliter ab angelo nec est alia causa querenda, nisi quia sunt ei presentia, sicut non est querenda causa, quare uisus percipit colorem sibi presentem, et auditus sonum. Si uero sint preterita uel futura contingentia uel necessaria adhuc cognoscuntur infallibiliter ab angelo per hoc quod talia sunt presentia cognitioni angelice, non quidem in se sed in suis causis naturalibus. Et angelus perfecte cognoscit totum ordinem causarum naturalium uniuersi; quod patet sic: Sicut a causa necessaria infallibiliter sequitur effectus et in ea cognoscitur quid sit, et an sit, sic a causa contingente ei impedibili, si non sit impedita infallibiliter, sequitur effectus et in ea cognoscitur quid sit et an sit. Cum igitur angelus cognoscat perfecte omnes causas naturales necessarias et contingentes seu impedibiles et omnem causarum habitudinem ac per hoc sciat que causa aliam impediet uel non impediet, manifestum est quod per hoc cognoscit omnes effectus pure naturales necessarios et contingentes quid sint et an sint, siue sint preteriri siue presentes uel futuri. Istud autem plenius deductum fuit lib. I, dist. 38, q. 3 quoad cognitionem diuinam et idem est de cognitione angelica quantum tangit ad propositum.