Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.7.5

Responsio. Cum experimenta multa doceant angelos singularia cognoscere, sicut patet in energuminis et in factis magicis, solum restat difficultas de modo cognoscendi.

Dicitur enim communiter quod eadem 1 ratio cognitionis singularium est in Deo et in angelis. Oportet enim uirtutem qua singulare cognoscitur habere apud se rei similitudinem quantum ad condiciones indiuiduantes; propter quod per speciem que est in sensu cognoscitur singulare et non per speciem que est in intellectu. Ydea autem que est in mente diuina est similitudo rei non solum quantum ad formam a qua ratio uniuersalitatis sumitur, set quantum ad materiam que est indiuiduationis principium, et ideo per eam cognoscit Deus res non solum in uniuersali, set in particulari. Forme autem que sunt in mente angelica simillime sunt rationibus ydealibus que sunt in mente diuina, sicut exemplariter et immediate deducte ab eis, et ideo representant res non solum quantum ad condiciones uniuersales, set etiam quantum ad condiciones indiuiduantes; propter quod per eas possunt angeli singularia cognoscere.


  1. eadem … angeli singularia cognoscere] Thom., Super Sent., II, 3, 3, 3, sol. (121); cf. etiam S.th., I, 57, 2, resp.; Quodl., VII, 1, 3, resp. (13,79-109); De uerit., 8, 11, resp. (256,232-247) • • • Aeg. Rom., Ord., II, 3, 2, 2, 4, resp. (255aC): «Propter hoc dicitur aliter, quod quia species in mentibus angelorum deriuate sunt ab ydeis diuinis, que sunt productiue tam materie, quam forme, representant rem quantum ad materiam, et quantum ad formam. Et quia res considerate secundum formam sunt uniuersales, secundum materiam sunt particulares; ideo species ille non solum representant uniuersalia sed particularia. Hanc autem positionem non improbamus tamquam male dictam. Dicimus tamen, quod non sufficit nisi et plus dicatur. Nam et materia pertinet ad rem uniuersalem: indiuiduata enim materia pertinet ad rem singularem, sed sine conditionibus pertinet ad rem uniuersalem. Intelligens enim leonem in uniuersali intelligit aliquid compositum ex anima et corpore, siue ex materia et forma; sed intelligens in particulari, intelligit aliquid compositum ex hac materia et ex hac forma»; Quodl., I, 9, resp. (20b): «Sed angeli, ut communiter ponitur, non cognoscunt sngularia uel res per species a rebus abstractas, sed cognoscunt eas per species a Deo impressas et per species ab ydeis diuinis deriuatas; cum ergo ydee in mente diuina sint factiue totius rei, non solum qunatum ad formam, sed etiam quantum ad materiam (quia rei et omnium, que sunt in re, exemplar est ydea in mente diuina) species in mentibus angelorum ab illis ydeis deriuate, ut communiter ponitur, representare poterunt rem secundum se totam et secundum omnia, que sunt in re et, quia res sic accepta consideratur secundum esse particulare, angeli ipsorum particularium, etiam directo aspectu, cognitionem habebunt» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.15p