Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.14

Item patet specialiter secundum ALIOS qui ponunt quod intellectus per se mouetur ab obiecto, quia illud per se et primo intelligit quod per se et primo mouet intellectum ad intelligendum: mouet enim causando cognitionem sui prius et principalius quam alterius; sed singulare primo et per se mouet et non uniuersale, quia actiones sunt singularium, et non uniuersalium; ergo singulare primo et per se intelligitur, quod concedendum est quicquid senserit uel dixerit ARISTOTELES per uerba obscura et inuoluta, que ponit III De anima.