Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.13

Item si intellectus noster non intelligeret prima intellectione singulare hoc esset, aut quia non representaretur ei, aut quia non posset aut quia non uellet. Primum non potest dici, quia prima representatio, que fit intellectui nostro, fit per phantasma quod est representatiuum rei singularis et sine ea intellectus nihil potest de nouo intelligere. Nec secundum, quia constat quod potentia intellectus nostri se extendit ad cognitionem singularium, alioquin de eis non disputaremus, nec aliquid faceremus per liberum arbitrium, cum factiones sint singularium circa singularia. Nec tertium, quia uelle sequitur cognitionem; si ergo intellectus uellet non intelligere singularia uel nollet intelligere ea, sequeretur quod precognosceret ea; et sic sequeretur oppositum positi. Relinquitur ergo quod intellectus noster prima intellectione intelligit singulare.