Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.7.12

Item uniuersale est unum per abstractionem a multis et de multis, de quibus dicunt; et in hac abstractione singularia, a quibus sit abstractio, habent rationem quasi termini a quo et uniuersale rationem termini ad quem. Sed terminus a quo, precedit terminum ad quem; ergo intellectus abstrahens prius intelligit singularia, quam uniuersale. Et ad hanc intentionem dicit ARISTOTELES De anima, quod animal uniuersale, aut nihil est aut posterius est suis singularibus.