Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.31

De aliis autem a se est maior dubitatio. Voluit enim quidam1, et est communis opinio, quod angelus intelligit alia a se per species et non per essentiam suam et huius ratio assignatur, quia, cum essentia angeli sit limitata ad certum genus et ad certam speciem, non potest perfecte representare omnia que sunt intelligibilia ab angelo, cum uirtus intellectiua angeli se extendat ad omnia que sunt, et ideo oportet quod per aliquid aliud representetur. Et2 illud aliud sunt species, non quidem a rebus accepte, set a Deo influxe.


  1. quidam] Thom., S.th., I, 55, 2, resp.; I, 57, 1, resp. • • • cf. etiam Rich. de Mediav., Quaest. disp., 12 (176-178) ↩︎

  2. Et … a Deo influxe] Thom., S.th., I, 55, 2, resp.; Super Sent., II, 3, 3, 1, sol. (113‑114); S.c.g., II, 96 (218b-220a); De uerit., 8, 9, resp. (250,171-184) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.9

Sed quia hec opinio non est consona ueritati nec fidei, idcirco questio maiorem habet dubitationem, de qua quidam alii dicunt quod angelus intelligit alia a se per species, non quidem a rebus acceptas, sed concreatas seu a Deo influxas, que representant intellectui angelico alias res tam spirituales quam corporales et rationes istorum tacte sunt in arguendo ad questionem. Iste autem species originaliter introducte uidentur esse propter sensum uisus et sensibilia illius sensus. Color enim uidetur facere speciem suam in medio et in organo sicut sensibiliter apparet in retractione, que est in speculo: nisi enim istud fuisset forsitan, numquam fuisset facta mentio de speciebus requisitis ad cognitionem. Sed quia quidam credunt quod species coloris in oculo representat uisui colorem, cuius est species, ideo ponunt tam in intellectu nostro, quam angelico quasdam species ad representandum res, ut cognoscantur tam a nobis quam ab angelis.