Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.8

De aliis autem ab angelo qualiter intelligantur per ipsum. Est aduertendum quod si opinio AVICENNE esset uera uidelicet quod prima causa creauit intelligentiam sibi proximam et immediatam, et hec aliam, et sic usque ad infimam, que creauit celum et mediante celo omnia inferiora; et sic posset dici quod quilibet angelus cognoscit omnia per suam essentiam, sicut et causa prima, quia sicut causa prima ratione sue causalitatis representat suffcienter omnia, ut dictum fuit libro primo, sic quelibet intelligentia representat sufficienter omnia que sub ipsa essent, quia esset causa eorum et omnia quia essent supra ipsam que esset causata ab eis; et hanc uiam tenet AUTHOR De causis, qui dicit VIII propositione quod omnis intelligentia scit id quod est sub se et illud quod est supra se, ueruntamen scit illud quod est sub se, quoniam est causa eius. Et scit quod est supra se, quia acquirit bonitates ab eo.