Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.30

Hiis uisis descendendum est ad questionem utrum angelus intelligat per essentiam suam uel per species. Et dicendum quod, licet1 hec prepositio ‘per’ importat circumstantiam alicuius cause, et cause sunt quatuor, tamen in questione ponitur disiunctiva de essentia uel specie. Species autem nullo modo requiritur ad actum intelligendi, nisi solum ut representans obiectum, sicut dictum est prius, et in hoc est causa sine qua non. Ideo solum in hoc sensu tractabitur questio utrum essentia angeli sit ei ratio representans omnia que intelligit uel aliqua ei represententur per species. Dicendum ergo quod angelus intelligit se et alia a se. Se autem intelligit per essentiam suam et non per speciem, et hoc concedunt omnes tam philosophi quam theologi, et rationabiliter. Per hoc enim fit intelligere in nobis et in quibuscumque quod intelligibile presens est intellectui; nichil autem est adeo presens intellectui angelico ut sua essentia; ergo angelus intelligit se per suam essentiam. Et si dicatur quod eodem modo concludit ratio de intellectu nostro quod intelligat se per essentiam suam, quia est sibi ipsi presens, dicendum quod non, quia obiectum primo proportionatum nostro intellectui est aliquid prius sensatum, quia noster intellectus2 est cum sensu. Propter quod intellectus noster, licet sit sibi presens, non tamen in ratione primi intelligibilis ab eo, quia non est aliquid quod cadere possit sub sensu. Set intellectus angelicus, qui a sensu non dependet, statim apprehendit omne intelligibile sibi presens. Essentia autem angeli secundum se est intelligibilis; ideo etc. AVGVSTINVS3 tamen illud quod dicimus de angelo, quod intelligit se per essentiam suam, concedit de anima respectu sui ipsius libro De Trinitate IX.


  1. licet … cause sunt quatuor] cf. Herv. Nat., Super Sent., II, 3, 4, 1 (212bB-C): «Quantum ad primum ergo sciendum, quod ‘per’ dicit habitudinem alicuius cause communiter, siue aliquid aliud dicat, siue non. Quatuor sunt cause, per quas siue propter quas potest aliquid esse tale uel tale. Sicut aqua est calida. sicut per causam subiectiuam et materialem per potentiam receptiuam caloris, sicut per causam efficientem est calida per ignem califaciente, sicut per formam per calorem ipsum, sicut per finem siue propter finem, propter coctionem uel lotionem uel aliquid tale» ↩︎

  2. intellectus est cum sensu] Arist., De sensu, 445b16-17 ↩︎

  3. Augustinus … De Trinitate` IX] Aug., De Trin., IX, 3, 3 (296,18-19); IX, 4, 4 (297,19-23) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.7

Circa quod est aduertendum quod angelus cognoscit se et alia a se. Sed cognoscendo se seu suam essentiam non indiget alio representatiuo, sed immediate cognoscit se per se seu per suam essentiam. Cuius ratio est, quia per hoc fit intelligere in nobis et in quibuscunque aliis quod intelligibile est presens intellectui; nihil autem est adeo presens intellectui angelico, sicut sua essentia; ergo angelus intelligit se per suam essentiam. Et si dicatur quod eodem modo concludit ratio de intellectu nostro quod intelligat se per suam essentiam, quia est sibi ipsi presens, dicendum quod non, quia obiectum primo proportionatum nostro intellectui est aliquid prius sensatum, quia intellectus noster est cum sensu. Propter quod intellectus noster, licet sit sibi presens, non tamen in ratione primi intelligibilis ab eo, quia non est aliquid quod cadere possit sub sensu. Sed intellectus angelicus, qui a sensu non dependet, statim apprehendit omne intelligibile sibi presens. Essentia autem angeli secundum se est intelligibilis; ideo etc. Et in hoc consentiunt tam Theologi quam Philosophi.