Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.40

Quod ergo prius arguebatur contra aliorum positionem quod essentia angeli propter hoc quod continet aliorum perfectiones potest representare, inducebatur contra illud quod alii1 dicebant quod essentia angeli, quia est limitata ad genus et ad speciem, non potest alia representare; istud enim non impediret nisi aliud obsisteret hoc, scilicet quod dictum est, quia non est causa aliorum.


  1. alii] cf. Aeg. Rom., Report., II, 40 (268,6‑16) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.23

Argumentum in oppositum bene probat quod essentia angeli per hoc quod est limitata ad genus, et ad speciem non impeditur quin possit alias res representare, quia cum inter res diuersorum generum sit creata habitudo, una potest per aliam representari. Vnde et accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ut dicitur I De anima; ueruntamen quod angelus cognoscit perfecte et distincte omnes res naturales, spirituales et corporales ad talem distinctam et perfectam representationem non suffcit essentia angeli, quia non continet alias res distincte nec formaliter, nec uirtualiter, cum non sit eorum causa, sicut essentia diuina est causa omnium.