Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.43

Ad secundum dicendum quod non est intentio actoris De causis quod in angelis sint species subiectiue, set solum obiectiue; species dico, idest rationes rerum cognitarum, quod patet ex commento1 XIII propositionis eiusdem libri, ubi dicitur sic: Quando intelligentia scit essentiam suam, scit reliquas res que sunt sub ea, quoniam sunt ex ea. Et licet in hoc errauerint2 tam ipse quam alii philosophi quod posuerunt intelligentias esse causas rerum, ⟨tamen hoc⟩ sufficit ad propositum nostrum quod numquam intellexerunt quod in angelis sint subiectiue alique species quibus intelligant alia a se, cum dicant expresse quod ea que sunt sub se cognoscunt per suam essentiam.


  1. commento … sunt ex ea] Lib. de causis, 12 (13), 112 (163,98‑99) ↩︎

  2. errauerint … esse causas rerum] cf. Articuli condempn. a Steph. Ep. Paris. anno 1277, 73 (102) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.21

Ad tertium dicendum quod numquam fuit intentio AVTHORIS De causis, quod in angelo uel in intelligentia sint species, de quibus alii loquuntur, sed cum ipse fuerit Platonicus posuit tales formas esse in intelligentiis quales ideas potuit PLATO, quas etiam quandoque uocauit formas. PLATO autem secundum ueritatem uocauit ideas cognitiones rerum, uel res ut cognitas, et non aliquas formas intellectui inherentes uel per se subsistentes, sicut fabulose imposuit ei ARISTOTELES et tales formas, hoc est rerum cognitiones dicit AVTHOR De causis esse in intelligentiis.