Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.34

Item isti necessario incidunt in id quod uitare intendunt, scilicet quod angeli semper intelligant omnia alia a se. Hoc enim necessario habent ponere. Quod patet primo, quia efficacior est species, si sit in mente angeli in representando rem, quam sit quecumque species in intellectu nostro etiam cum fantasmate sibi correspondente; set intellectus noster non potest non intelligere rem cuius speciem habet presente fantasmate speciei et rei correspondente; ergo nec intellectus angelicus potest non intelligere omne illud cuius speciem habet apud se.

Et confirmatur quia, licet in potestate agentis liberi hominis uel angeli sit approximare actiua passiuis uel ea que quocumque modo sunt ad operationem necessaria, tamen eis approximatis non est in potestate uoluntatis eorum quin sequatur actio, sicut in potestate angeli uel hominis non est quod ignis approximatus stupe comburat uel non comburat, licet sit in eorum potestate approximare unum alteri; set ad intelligere solum requiritur intellectus et presentia obiecti, ut1 declaratum est; ergo non est in potestate angeli quod intelligat uel non intelligat ea quorum habet species representatiuas, set ex necessitate ea intelligit.


  1. ut declaratum est] cf. supra, II, 3, 5 (A.II.3.5.27) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.20

Nec ualet si dicatur quod angelus potest uti una specie et non altera et quandoque nulla cum sit substantia uolens et libera, quia idem posset dici de essentia sua, quod non uteretur ea ad representandum res, nisi quando uellet, quorum neutrum est uerum, quia licet in potestate hominis uel angeli sit quandoque applicare, uel non applicare ea, quibus applicatis necessario sequitur actio. Verbi gratia: In potestate hominis uel angeli est applicare ignem stupe; tamen non est in potestate eorum, quin facta applicatione sequatur actio sic cum ad presentiam illius quod sufficienter representat obiectum potentie cognitiue sequatur necessario cognitio, non est in potestate angeli quod non cognoscat illud quod ei representatur, sicut non est in potestate hominis, quod representato obiecto in phantasmate intellectus non intelligat. Et ideo siue res intelligibiles represententur angelo per substantiam suam uel per species idem sequitur; nos tamen dicimus quod per neutrum eorum eis representantur.