Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.32

Item si angelus intelligeret alia a se per essentiam suam, sequeretur quod semper actu intelligeret omnia, se scilicet et alia. Consequens est falsum, quia, licet angelus semper et actu se intelligat, aliorum tamen a se quandoque unum intelligit, quandoque aliud et non semper omnia simul. Consequentia patet, quia, si essentia angeli esset ei ratio representans alia, cum angelus semper actu et perfecte suam essentiam apprehendat, sequeretur quod semper et actu intelligeret omnia que per essentiam angeli representarentur, sicut dicimus de Deo; hoc autem est falsum; ergo etc.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.2

Item si angelus intelligeret per suam essentiam, sequeretur quod semper et actu cognosceret omnia, uidelicet se et alia; consequens est falsum, ergo et antecedens. Probatio consequentie, quia si essentia angeli esset ei ratio representans alia, cum angelus semper et actu cognosceret omnia alia que per suam essentiam representarentur ei; et sic patet consequentia.