Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.19

Ad secundum dicendum quod concludit equaliter quod angelus non cognoscit alia a se per species, sicut concludit quod non cognoscat per essentiam suam, et utrumque concessum est. Quod autem ita sit patet, quia si sint species in angelo, per quas representarentur ei res intelligibiles, cum ille species sint semper ei presentes, uidetur quod semper intelligat omnes res, quarum habet species, sicut si representaretur ei per suam essentiam.