Display to small
Rotate your device or try a larger display
Patet igitur quod angelus non intelligit alia a se per species nec per essentiam propriam. Per quid ergo? Dico quod per ipsarummet rerum presentiam in se uel in causis suis; in se, ut sunt res incorruptibiles, in causis suis, ut corruptibiles, que dependent ex causis pure naturalibus, ut postea magis patebit. Non enim requiritur ad cognitionem nisi presentia obiecti, ut sepe dictum est; omne autem actu ens eo ipso presens est angelo presentia que sufficit ad eius cognitionem et eorum que ex necessitate sequuntur ad ipsum; que presentia1 non attenditur secundum situm, qui competit corporibus, set secundum ordinem, qui facit idem in spiritibus quod facit situs in corporibus secundum AVGVSTINVM. Hunc autem ordinem, qui facit talem presentiam, non puto alium esse nisi proportionem intellectus angelici ad omne illud quod participat naturam entis, cum inter ea non sit ymaginabilis distantia uel absentia secundum situm sicut in corporibus.
-
presentia … corporibus secundum Augustinum] cf. Thom., Super Sent., II, 9, 1, 2, ad 6 (232); Quodl., IX, 4, 5, ad 2 (110,103-105) cum adn. ad v. 105 ↩︎
Per quid ergo intelligit angelus alia a se? Dicendum quod non per aliud representatiuum, quam per ipsammet presentiam rerum in se uel in suis causis uel utroque modo. Ad cuius euidentiam sciendum est quod quamuis in nobis sit duplex cognitio, scilicet sensitiua et intellectiua, tamen in angelo est sola intellectiua, per quam perfectius et efficacius cognoscit quicquid cognoscimus nos per sensum et intellectum quam cognoscamus nos. Sicut ergo sensibilia secundum se presentia sensui cognoscuntur per sensum, puta omnia colorata et omnia lucentia, que secundum se presentialiter obiiciuntur uisui statim uidentur, quia unum est uisiuum et aliud uisibile; propter quod eis approximatis statim sequitur uisio a quocumque sit effectiue; et similiter est de aliis sensibus. Sic tam res spirituales, ut alii angeli, quam corporales, ut celum et astra et huiusmodi, que secundum se sunt presentes intellectui alicuius angeli propter ordinem et gradum quem angelus, habet inter partes uniuersi statim intuitiue cognoscuntur ab angelo absque alio representatiuo. Et in hoc cognitio angelica continet modum et perfectionem nostre cognitionis sensitiue, et plus, quia non se extendit solum ad accidentia, ut sensus, sed etiam ad quidditates substantiarum. Sicut etiam presentato intellectui nostro aliquo obiecto per actum sensitiue partis sit intellectio a quocunque illa sit effectiue, et ex illo cognitio intellectus noster alia intelligit propter habitudinem cause ad effectum uel e contrario; et sic de aliis habitudinibus, sic angelus ex his que intuitiue cognoscit per ipsarum rerum actualem presentiam, cognoscit alia propter habitudinem quam habent ad prima cognita, siue illa habitudo sit cause ad effectum siue alia, et in hoc assimilatur nostre cognitioni intellectiue. Sed eam excedit in hoc quod intellectus noster cognoscit unum per aliud discurrendo de noto ad ignotum. Intellectus uero angelicus, licet cognoscat unum per aliud, non tamen discurrendo de noto ad ignotum, sed statim et simul tempore utrumque cognoscit, licet unum per aliud.