Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.36

Item species non potest esse solum ratio cognoscendi, quia omnis talis species aliquid representans et forma per ipsam immediate representata sunt eiusdem rationis secundum speciem, licet differant in modo essendi; set nichil existens in mente angeli potest esse eiusdem rationis specifice cum quidditatibus rerum nec secundum genus cum illa sint substantie, hee autem quedam accidentia; ergo etc.

Minor patet de se, set maior declaratur exemplo et ratione. Exemplo, quia, sicut lux in corpore luminoso et lumen in aere sunt eiusdem speciei, licet differant in modo essendi propter diuersitatem subiecti recipientis, sic color et species eius in medio uel oculo sunt eiusdem rationis specifice, set differunt in modo essendi propter diuersitatem subiecti. Sicut enim proprium subiectum lucis secundum suum perfectum esse est densum, unde et stella1 dicitur esse densior pars spere, sic proprium subiectum coloris, qui aliquo2 modo uergit ad naturam lucis, est perspicuum terminatum per opacum; subiectum autem utriusque secundum esse imperfectum est perspicuum non densum nec terminatum. Et sicut est de luce et lumine, colore et specie, sic est de qualibet forma et specie ipsam immediate representante, quod scilicet sunt eiusdem rationis specifice.

Quod apparet per rationem sic: Illud quod est solum ratio cognoscendi et non proprie medium cognitum non ducit in cognitionem alterius nisi ratione perfecte similitudinis; unde et similitudo dicitur per quamdam expressionem. Medium autem cognitum potest ducere in alterius cognitionem ratione cuiuscumque habitudinis, scilicet ut causa uel ut effectus, ut simile uel ut oppositum et qualitercumque aliter, set species ratione solius similitudinis, ut dictum est; perfecta autem similitudo non est differentium secundum speciem; ergo etc.

Patet ergo maior; minor etiam de se clara est; ergo sequitur conclusio, scilicet quod in angelo non sunt species quidditates rerum ei representantes.


  1. stella … densior pars spere] Auct. Ar., 3, 72 (165,97) ↩︎

  2. aliquo … terminatum per opacum] Auct. Ar., 7, 14 (196,57) • • • Arist., De sensu, 439b11-12 • • • Thom., Sent. De sensu, 6 (39,11-15) • • • Ioh. Pecham, Quaest. disp. de beat. an. et corp., 7 (521,14-15) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.16

De intellectu autem angelico de quo principaliter queritur idem dicendum est, uidelicet quod in ipso non sunt alique species per quas representantur ei res quas cognoscit. Quod patet sic: Species representans rem aliquam et res, cuius est species, sunt eiusdem rationis specifice, licet differant in modo essendi; sed nulla species existens in intellectu angeli cum sit accidens potest esse eiusdem rationis specifice cum substantiis rerum tam spiritualium quam corporalium quas angelus intelligit; ergo saltem angelus non intelligit per species substantias spirituales uel corporales.

Minor de se patet, quia substantia et accidens non possunt esse eiusdem rationis specifice cum differant genere. Sed maior probatur in sensibilibus que sunt nobis notiora et ex quibus introducte sunt species, ut dictum est.

Et primo sic: Sicut se habet lux in corpore luminoso ad lumen causatum in medio, sic uidetur se habere color in corpore terminato ad speciem causatum in medio, quia, sicut proprium subiectum lucis secundum suum perfectum esse, est corpus densum, unde et stella lucens dicitur esse densior pars sue sphere secundo celi, sic proprium subiectum coloris, qui in se continet aliquid de natura lucis secundum suum perfectum esse, est perspicuum terminatum per opacum; subiectum autem utriusque secundum esse imperfectum est perspicuum non densum nec determinatum. Propter quod sicut se habet lux ad lumen, sic color ad speciem; sed lux in corpore denso et lumen in medio sunt eiusdem rationis specifice, licet differant in modo essendi, secundum rationem perfecti et imperfecti, propter diuersitatem subiecti recipientis; ergo similiter color in corpore terminato et species eius in medio sunt eiusdem rationis specifice, licet differant secundum perfectum et imperfectum propter diuersitatem subiectorum recipientium.

Secundo probatur eadem maior sic: Actio omnium aliorum sensibilium in medio et organo est uniuoca: calor enim distans ad hoc ut sentiatur, oportet quod calefaciat medium usque ad organum, et ipsummet organum ut experimur; et idem est de sapore et de quocunque alio sensibili; ergo a simili uidetur quod actio coloris in medium et organum sit uniuoca, quod non est nisi color et sua species essent unius rationis.

Tertio quia species non ducit in cognitionem alterius, ut uidetur, nisi ratione similitudinis; unde et similitudo dicitur per quamdam expressionem; similitudo autem non est differentium secundum speciem; ergo species, que est medium quo res cognoscitur et dicitur similitudo rei, non differt secundum speciem a re quam immediate representat. Et sic probata est sufficienter maior. Sequitur ergo conclusio principalis, scilicet quod angelus non intelligit substantias rerum spiritualium uel corporalium per aliquam speciem et per eandem rationem non intelligit accidentia rerum corporalium per speciem, quia in angelo, qui est substantia mere spiritualis, non potest esse aliquod accidens eiusdem rationis cum accidentibus corporalibus. Contra rationes autem prius positas sunt alique instantie, que ponentur in IV libro et ibidem soluentur.