Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.14

Est tamen aduertendum quod, licet in nulla potentia sensitiua uel intellectiua sit species ad representandum ei suum obiectum, tamen in spiritibus corporeis non sentientibus remanent quandoque species seu impressiones sensibiles abeuntibus sensibilibus, que dum nobis dormientibus uel uigilantibus obiiciuntur organis interiorum sensuum apprehenduntur; et si in eis sistat cognitio, decipimur existimantes rerum imagines esse ueras res exteriores; si uero cognitio non sistat in eis, sed apprehendantur, ut imagines aliarum rerum, non decipimur, sed sunt nobis principium memorandi.