Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.13

Si autem dicatur quod species requiratur in intellectu respectu primi cogniti, contra, quia in potentiis ordinatis obiectum presentatur posteriori potentie per actum prioris, sicut appetitui representatur suum obiectum, uidelicet bonum per cognitionem preuiam. Per hoc enim solum presentatur appetitui bonum quia est cognitum; sed sensus et intellectus in nobis sunt potentie ordinate; ergo per solum actum prioris potentie, uidelicet sensus, presentatur sufficienter intellectui suum obiectum; neque oportet ponere aliquam speciem. Item intellectus, cum sit uirtus refluxiua, cognoscit se et ea, que sunt in eo per certitudinem et quasi experimentaliter. Vnde experimur nos intelligere et habere in nobis principium quo intelligimus. Si ergo in intellectu nostro esset aliqua talis species, uidetur quod possimus per certitudinem cognoscere eam esse in nobis; sicut cognoscimus per certitudinem alia que sunt in intellectu nostro tam actus quam habitus, quod non est uerum. Non uidetur ergo quod in intellectu nostro sit aliqua species ad representandum sibi suum obiectum nec in sensu, ut prius probatum est; ergo etc.