Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.12

Quod autem in intellectu nostro non sit ponere speciem talem patet per eandem rationem, quia oporteret quod esset ab intellectu primo cognita cuius oppositum experimur. Item si in intellectu esset talis species, aut esset respectu primi cogniti solum aut respectu omnium. Non respectu omnium, quia species in intellectu nostro, si qua sit, potest abstrahi a phantasmatibus; sed phantasmata non sunt omnium, sed solum rerum sensibilium et quantum ad accidentia secundum que solum sunt sensibilia; ergo respectu aliorum nulla est in intellectu nostro species. Item cognitio rei per speciem secundum ponentes speciem non est discursiua, sed multa cognoscuntur a nobis per discursum; talia ergo non cognoscuntur per speciem.