Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item talis species si duceret in cognitionem alterius hoc faceret ratione similitudinis. Vnde communiter uocatur similitudo rei, et sic haberet rationem imaginis. Imago autem ducens in cognitionem illius, cuius est imago, est primo cognita quod non potest dici de tali specie; ergo etc. Et sine dubio de se uidetur absurdum, quod potentia cognitiua ducatur in cognitionem alicuius per tale representatiuum, quod est sibi totaliter incognitum. Contrarium enim uerissimum est, uidelicet quod per notum ducitur in cognitionem ignoti; et sic patet quod nulla species est in oculo ad representandum uisui colorem, ut uideatur, quamuis enim color imprimat in medio et in oculo suam speciem propter similem dispositionem diaphaneitatis, que est in eis; illa tamen nihil facit ad uisionem neque uisui representat colorem ut uideatur.