Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.35

Dicendum est igitur aliter, scilicet quod angeli non intelligunt alia a se per species nec tamen per essentiam suam, set per earum rerum presentiam in se uel in causis suis. Primum patet, quia, si in angelo essent species representatiue rerum, uel essent ut medium cognitum uel solum ut ratio cognoscendi. Non ut medium cognitum, primo, quia sic non consueuimus uti nomine speciei; alioquin diceremus causam esse speciem effectus et econtrario et habitum speciem priuationis, quia talia sunt media cognoscendi; secundo, quia eandem uicem quam tenet species in sensu uel in nostro intellectu tenet species in mente angeli, licet non accipiatur a re sicut alie; set species in sensu et intellectu nostro, si qua ibi est, non habet rationem medii cogniti; ergo etc.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.10

Hoc autem non reputo uerum esse nec in sensu nec in intellectu nostro nec in angelico. Et quod non sit ponere speciem in sensu, puta in uisu ad representandum uisui colorem ut uideatur. Patet sic: omne illud per quod tanquam per representatiuum potentia cognitiua fertur in alterum est primo cognitum; sed species coloris in oculo non est primo cognita seu uisa ab ipso, immo nullo modo est uisa ab eo; ergo per ipsam tanquam per representatiuum uisus non fertur in aliquid aliud. Probatio maioris, quia quicquid se habet obiectiue ad potentiam cognitiuam, ut est cognitiua, est ab ea cognoscibile seu cognitum; sed omne quod representat aliquid potentie cognitiue se habet ad eam obiectiue (supplet enim uicem rei quam representat, que si secundum se presens esset, haberet se obiectiue ad potentiam cognitiuam); ergo omne tale est cognoscibile uel cognitum. Et cum ducat in cognitionem alterius est prius eo cognitum tempore uel natura. Et hec fuit maior. Minor de se manifesta est: species enim coloris existens in oculo nullo modo uidetur nec uideri potest ab ipso sicut quilibet experitur; ergo etc.