Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.5.1

Deinde queritur de angelorum cognitione et primo utrum angeli cognoscant omnia que cognoscunt per essentiam suam uel per species. Et uidetur quod per species, quia necesse est ad hoc quod intellectus intelligat quod in ipso sint res uel rerum species, ut1 patet ex III De anima; set in intellectu angelico non sunt res per essentiam suam; ergo sunt ibi per suas species.


  1. ut … III De anima] cf. Arist., De an., III, 8, 431b27 ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.1

Ad secundum sic proceditur. Et arguitur quod angeli intelligant per species et non per suam essentiam, quia cognitio angeli se extendit ad omnia que sunt; sed essentia angeli cum sit limitata ad certum genus et ad certam speciem non potest omnes res representare; ergo angelus non intelligit per essentiam suam.