Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.5.5

Responsio. Nos pauca nouimus de angelis et eorum cognitione et illa pauca debemus coniecturare ex conditione anime nostre, que est de numero substantiarum intellectualium, quamuis in illo ordine infima. Et secundum hec de questione proposita uidetur esse dicendum, quod potentia intellectiua angeli sit realiter idem quod sua essentia, quod potest persuaderi sic: quod enim potentie cognitiue anime nostre differant ab essentia potissime conuincitur ex duobus, ut patet ex dictis in primo libro. Vnum est quod alique potentie anime sunt ad actus totaliter diuersos et separatos nullum ordinem inter se habentes, ut sunt audire, uidere et huiusmodi; propter quod oportet eos reducere in proxima principia realiter diuersa et non in unum solum ut est essentia. Aliud est, quia essentia anime est actus corporis, alique autem potentie eius non sunt actus corporis ut intellectus et uoluntas: propter que oportet essentiam anime a predictis potentiis differre realiter. Neutrum tamen istorum est in angelis, quia in eis non est nisi unica cognitio, uidelicet intellectiua, que potest reduci ad unicum principium. Essentia etiam angeli non est actus corporis, sed est separata ab omni corpore, sicut et intellectus, propter quod ex nulla parte potest conuinci, quod potentia intellectiua angeli differat realiter ab eius essentia frustra autem ponuntur plura, ubi unum, sufficit, ideo etc.