Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.5.2

Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod uirtus seu potentia intellectiua angeli differat realiter ab eius essentia, quia secundum diuersitatem actuum est diuersitas potentiarum; sed esse est actus essentie, intelligere est actus potentie intellectiue; in angelo autem intelligere non est suum esse; ergo nec intellectiua potentia est sua essentia.