Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.18

Ad primum argumentum in oppositum, quod est fundamentum alterius opinionis, cum dicitur quod omnis differentia secundum formam est differentia secundum speciem, dicendum quod falsum est, quia breuiter nulla differentia est nisi per formam. Per materiam enim, que est pura potentia, res non possunt ab inuicem differre, neque separate a materia, cum materiam non habeant, neque materiales. Cuius ratio est, quia differre supponit esse; set per materiam nichil habet esse, set tantum per formam. Quelibet enim res composita ex materia et forma per materiam quidem habet quod possit esse, set per formam habet quod sit; ergo nulla differentia est per materiam. Quecumque ergo differunt et qualitercumque totum est per formam in habentibus formam et materiam. In hiis autem quorum aliud est sine materia, aliud autem habet materiam, potest esse differentia penes materiam secundum affirmationem et negationem, quia unum habet et aliud non habet, set in habentibus materiam tenet id quod dictum est. Qualiter autem secundum eandem formam sit differentia numeralis specifica et secundum genus, dicendum quod eadem forma, ut hec albedo, differt solo numero ab alia albedine secundum hoc quod competit ei ratione sue existentie, licet secundum absolutam rationem albedinis differt specie a nigredine, secundum differentiam illius apparentis, a quo sumitur ratio generis, differt ab alio genere. Omnis tamen differentia, siue secundum numerum siue secundum speciem siue secundum genus, est ratione forme. Et hoc quidem concedit ratio adducta in oppositum. Set addit quod in substantiis separatis non potest esse differentia nisi secundum absolutam rationem forme, et ita secundum speciem, quod utique negandum est. Et cum probatur, quia latitudo per quam competit forme quod possit multiplicari secundum numerum, pertinet ad imperfectionem et potentialitatem per quam conuenit forme ut possit esse realis pars alicuis totius, dicendum quod non est uerum, immo illa imperfectio et potentialitas est qua forma est productibilis ab altero actione iterabili, ut dictum fuit in corpore solutionis.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.8

Hec autem opinio fatetur quod differentia secundum formam, et non secundum absolutam rationem forme, sed secundum quod hec forma, facit differentiam numeralem, et non specificam, et istud est concedendum, quia uerum est. Omnis enim differentia est per formam siue per actum, per materiam enim, que est pura potentia, res non possunt ab inuicem differre, nec separate a materia, cum materiam non habeant nec materiales. Cuius ratio est, quia differre supponit esse et proportionabiliter differre actu supponit esse actu; per materiam autem nihil habet esse actu, sed tantum per formam. Quelibet enim res composita ex materia et forma per materiam quidem habet quod possit esse uel non esse, per solam autem formam habet quod sit actu. Igitur nulla differentia est per materiam, sed solum per formam in habentibus formam et materiam. In his autem quorum unum habet materiam et aliud est sine materia, potest esse differentia penes materiam secundum affirmationem et negationem, quia unum habet et aliud non habet, sed in habentibus materiam tenet quod dictum est. Concedamus ergo illud quod est uerum in predicta opinione, uidelicet quod differentia secundum absolutam rationem forme est specifica: differentia autem forme a forma secundum quod hec et una siue singularis est numeralis solum.

C.II.3.3.9

Quod autem additur, quod in substantiis separatis non potest esse differentia, nisi secundum absolutam rationem forme negandum est et cum probatur, quia latitudo forme per quam competit, quod possit multiplicari secundum numerum est imperfectio et potentialitas forme per quam potest esse realis pars alicuius totius, dicendum quod non est uerum. Si enim loquamur de partialitate secundum quam forma substantialis uel accidentalis est pars compositi ex materia et forma uel ex subiecto et accidente; et ex ea assignetur causa plurificationis numeralis ac per hoc negetur talis plurificatio in substantiis separatis petitur principium et nihil probatur. Idem enim est dicere quod sola forma, que est altera pars compositi, plurificatur numeraliter et quod substantia simplex per se subsistens non plurificetur numeraliter uel unum includitur in altero, et ideo assumere unum ad aliud concludendum sine probatione est petere principium. Et si dicatur quod talis plurificatio uenit ex imperfectione forme, uerum est, sed non ex illa quod pars est, sed ex alia communiore, ut postea dicetur. Si autem loquamur de partialitate secundum quam minor quantitas potest esse pars maioris quantitatis non potest ex ea reddi causa plurificationis numeralis.