Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.7

Et dicunt aliqui1 quod sic, per rationem que tacta est in opponendo, scilicet quod differentia secundum formam est differentia secundum speciem. Quam alii sic confirmant: licet 2 differentia secundum formam, quando non accipitur secundum absolutam rationem forme, set secundum quod hec forma, non faciat differentiam specificam, tamen, quando accipitur secundum absolutam rationem forme, facit differentiam specificam. Illud enim a quo differt linea secundum absolutam rationem linee oportet esse non lineam; set differentia formarum totaliter separatarum a materia, ut sunt angeli, solum potest esse secundum absolutam rationem forme; ergo etc.

Probatio minoris. Omnis 3 forma continens sub se multa habet quamdam latitudinem, que potest esse dupliciter, uel secundum diuersos gradus formales, quorum unus secundum se est nobilior et perfectior altero, et hec est latitudo generis, sub quo sunt diuersi gradus specifici et formales sumpti secundum absolutam rationem forme. Alio modo sumitur hec latitudo secundum plurificationem numeralem in eodem gradu. Prima latitudo conuenit formis secundum suam rationem absolute acceptam, set secunda non potest eis hoc modo conuenire: faceret enim differentiam specificam. Et ideo oportet quod forma cui conuenit hec latitudo includat uel importet aliquid quod sit extra absolutam rationem forme, et illud est aliqua imperfectio et potentialitas. Sic enim plurificari uidetur esse imperfectionis et potentialitatis. Nam forma que est actus purus non potest plurificari. In formis autem, ut dicunt isti, non potest esse nisi duplex imperfectio: una quantum ad gradus formales, secundum quod una est in gradu formali inferiori quam alia; alia inquantum forma nata est habere rationem partis secundum rem, sicut forma substantialis uel accidentalis pars est compositi uel sicut quantitas minor nata est esse pars quantitatis maioris. Et ista potentialitas per quam forma nata est esse pars compositi dat anime et cuilibet forme substantiali et accidentali quamdam latitudinem, ut possint plurificari numero secundum eundem gradum, etiam dato quod non informent actu subiectum. Et quia essentia angeli non est forma que sit uel esse possit pars alicuius compositi, ideo in angelis non potest accipi differentia nisi secundum absolutam rationem forme, que facit differre secundum speciem.


  1. aliqui] cf. supra, II, 3, 3 (A.II.3.3.4) ↩︎

  2. licet … ergo etc.] Herv. Nat., Super Sent., II, 3, 2, 2 (210aC-D): «Ad cuius euidentiam est sciendum, quod licet differentia que est per formam, quando illa differentia non accipitur secundum absolutam rationem forme, sed secundum quod hec forma, non faciat differentiam specificam, sed numeralem, sicut differunt anime separate; tamen ille, que differunt per formam secundum rationem absolutam forme specifice, oportet quod differant specifice. Illud enim a quo differt linea in eo quod linea absoluta, oportet esse non lineam. Si ergo est aliquid forma separata, que non possit differre ab alia nisi secundum absoltam rationem forme, oportet quod differar ab omni eo a quo differt specifice et per consequens impossibile est inuenire in ea plura eiusdem speciei» • • • cf. etiam ps.‑Thom., Summa tot. Log. Arist., I, 3 (56a) ↩︎

  3. Omnis … differre secundum speciem] Herv. Nat., Super Sent., II, 3, 2, 2 (210aD-bC): «Sic autem uidetur esse in angelis. Nam cum omnis forma sub se habens multa, habeat quamdam latitudinem. Forma autem duplicem latitudine possit habere: unam secundum diuersos gradus formales, quorum unus secundum se est nobilior et perfectior altero, et hoc est latitudo generis, sub quo sunt diuersi gradus formales specifice differentes. Aliam uero secundum plurificationem numeralem in eodem gradu. Prima conuenit formis secundum suam rationem specificam absolute acceptam, secunda autem latitudo non potest conuenire formis secundum suam rationem absolutam. Nam, sicut dictum est, que secundum absolutam rationem forme specifice differunt, oportet differre specie. Et ideo oportet quod forma, in qua talis latitudo latitudo inuenitur, importet aliquid in sua ratione, per quod conueniat sibi talis latitudo, que sit aliud ab absoluta ratione forme. Et quia sic plurificari, uidetur importare quandam potentialitatem et imperfectionem, quia forma, que est actus purus, non potest plurificari. Oportet, quod illud quod includitur in ratione talis forme, ut est plurificabilis, importet aliquam potentialitatem et imperfectionem. In formis autem non uidetur, quod possit esse imperfectio, nisi uel secundum quod una est in gradu formali inferiori quam alia, quod ad differentiam pertinet, uel secundum quod nata est habere rationem partis secundum rem, non solum secundum rationem, quod etiam conuenit forme secundum absolutam rationem specificare, inquantum species sunt partes subiectiue ipsius generis, sed etiam secundum rem, uel sicut forma accidentalis pars est compositi accidentalis ex forma accidentali et subiecto, uel sicut quantitas minor, que nata est esse pars maioris quantitatis in toto quantitatiuo uel forma substantialis, que informat materiam, et est pars substantie composite. Hoc autem non sic intelligitur quasi forma, sic plurificate sint necessario partes secundum rem speciei communis predicantis de eis, ita quod forma cum alio cum quod constituit aliquod totum reale, contineatur sub specie sicut partes subiectiue; sed quia ad hoc quod tales forme plurificentur sub specie, oportet quod habeant illam potentialitatem, que facit partem realem. Vnde et ista potentialitas, per quam anima per essentiam suam nata est esse pars compositi, dat ei quamdam latitudinem plurificationis secundum eundem gradum, non obstante quod actu non informent materiam. Et quia essentia angeli non est pars alicuius totius nec nata esse, ideo in forma angelis non potest accipi differentia nisi secundum absolutam rationem forme. Et ideo secundum illos de secunda opinione in eis unus non potest differre ab alio nisi specifice, propter quod in una specie non possunt esse plures» • • • cf. etiam ps.‑Thom., Summa tot. Log. Arist., I, 3 (56a‑b) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.7

Et dicunt aliqui quod sic, per rationem, que tacta est in opponedo, scilicet quod differentia secundum formam est differentia secundum speciem. Quam alii sic confirmant: licet differentiam secundum formam, quando non accipitur secundum absolutam rationem forme, sed secundum quod hec forma non facit differentiam specificam, sed numeralem, sicut differunt due anime et due quantitates separate, tamen, differentia secundum absolutam rationem forme facit differentiam specificam. Illud enim a quo differt linea secundum absolutam rationem linee oportet esse non lineam; sed differentia formarum totaliter separatarum a materia ut sunt angeli solum potest esse secundum absolutam rationem forme; ergo etc.

Probo minorem. Omnis forma continens sub se multa, habet quamdam latitudinem, que potest esse duplex, uel secundum diuersos gradus formales, quorum unus secundum se est nobilior et perfectior altero, et hec est latitudo generis, sub quo sunt diuersi gradus specifici et formales sumpti secundum absolutam rationem forme. Alio modo sumitur hec latitudo secundum plurificationem numeralem in eodem gradu. Prima latitudo conuenit formis secundum suam rationem absolute acceptam, sed secunda non potest hoc modo eis conuenire: faceret enim differentiam specificam. Et ideo oportet quod forma cui conuenit hec latitudo includat uel importet aliquid quod sit extra absolutam rationem forme, et illud est aliqua imperfectio et potentialitas. Sic enim plurificari uidetur esse imperfectionis et potentialitatis. Nam forma que est actus purus, ut prima causa, non potest plurificari. In formis autem, ut isti dicunt, non potest esse nisi duplex imperfectio: una quantum ad gradus formales, secundum quod una est in gradu formali inferiori quam alia; alia inquantum forma nata est habere rationem partis secumdum rem, sicut forma substantialis uel accidentalis pars est compositi, uel sicut quantitas minor nata est esse pars quanti maioris. Et ista potentialitas per quam forma nata est esse pars compositi dat anime et cuilibet forme substantiali et accidentali quamdam latitudinem, ut possit plurificari numero secundum eundem gradum, etiam dato quod non informent actu subiectum. Et quia essentia angeli non est forma que sit uel esse possit pars alicuius compositi, ideo in angelis non potest accipi differentia nisi secundum specificam rationem forme, que facit differre secundum speciem.