Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.6

Responsio. Hic est unum preintelligendum, scilicet quod, quando effectus dependet solum ex una causa, tota possibilitas uel impossibilitas illius effectus dependet ex condicione et possibilitate cause. Entitas autem angelorum, et per consequens unitas et pluralitas, immediate et solum dependent a causa prima, et ideo tota possibilitas unitatis et pluralitatis angelorum in una specie arguenda est ex natura potentie diuine. Potentia autem diuina se extendit ad omne illud quod non implicat contradictionem, ut1 ostensum est in primo libro, et ideo inquirendum est utrum plures angelos esse sub eadem specie implicet contradictionem.


  1. ut … in primo libro] cf. Durandus, Super Sent., I, 43, 1, 13 (112va): «Deus potest producere infinitum actu et simul uel successiue et in potentia; ergo potentia Dei est infinita, Probatio antecedentis et consequentie. Antecedens patet, quia Deuspotest facere quicquidnon implicat contradictionem, ut patet ex supradictis, sed infinitum esse actu et simul uel saltem successiue et in potentia uel in speciebus rerum uel indiuiduis rerum non implicat contradictionem; ergo etc. Minor patet de se quantum ad ultimum membrum, scilicet quod processus rerum in infinitum successiue et in potentia indiuiduis specierum sit possibilis. Hoc enim ponunt omnes et necesse est ponere cum concedatur ab omnibus, quod Deus posset conseruare mundum in infinitum, sicut est et in hoc probata est tota minor cum sit disiunctiua et nichilominus ostendetur in sequentibus quid ueritatis habeant reliqua duo membra» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.6

Responsio. Hic est unum preintelligendum, scilicet quando effectus dependet solum ex una causa, tota possibilitas uel impossibilitas illius effectus dependet ex conditione et possibilitate cause. Entitas autem angelorum, et per consequens unitas et pluralitas, immediate et solum dependet a causa prima, et ideo tota possibilitas unitatis et pluralitas angelorum, in una specie arguenda est ex natura potentie diuine. Potentia autem diuina se extendit ad omne illud quod non implicat contradictionem, ut ostensum est in primo libro, et ideo inquirendum est utrum angelos plures esse sub eadem specie implicet contradictionem.