Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.3

Item1 Deus potest annichilare aliquem angelum qui, ut aduersarius dicit, solus est in illa specie. Speciem autem illam constat quod Deus potest reparare creando aliquem angelum sub ea, sicut a principio fecit; set non uidetur necessarium quod reparando speciem iterato recreet angelum annichilatum, nec forte est possibile reparare; ergo creando alium angelum; ergo saltem successiue possunt esse plures angeli sub una specie. Per eandem rationem, ut uidetur, possunt esse plures simul, cum non habeant inter se oppositionem impedientem nec successionis necessarium ordinem.


  1. Item … creando alium angelum] cf. Duns Scot., Ord., II, 3, 1, 7 (501,1‑9) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.5

Item Deus potest annichilare aliquem angelum qui, ut aduersa dicit, solus est in illa specie. Speciem autem illam constat quod Deus potest reparare creando angelum aliquem sub ea, sicut a principio fecit; sed non uidetur necessario quod reparando speciem iterato recreet angelum nihilatum, nec forte est possibile repararet; ergo creando alium angelum, ergo saltem successiue possunt esse plures angeli sub una speciei. Et per eandem rationem, ut uidetur, possunt esse plures simul, cum non habeant inter se oppositionem impedimentem nec successionis necessarium ordinem.