Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item Deus 1 et natura nichil faciunt frustra, ut habetur I Celi et mundi
; set si essent plures angeli in eadem specie, essent frustra; ergo etc.
Minor2 probatur, quia plurificatio indiuiduorum sub una specie est propter conseruationem speciei; set in incorruptibilibus, quales sunt angeli, species potest in unico semper conseruari; ergo frustra fierent plura indiuidua sub tali specie.
-
Deus … Celi et mundi] Arist., De caelo, I, 4, 271a33: transl. Guillelmi ↩︎
-
Minor … sub tali specie] cf. Thom., Super Sent., II, 3, 1, 4, sed contra 1 (96); S.c.g., II, 93, (216b) • • • Duns Scot., Ord., II, 3, 1, 7 (497,14‑17) • • • Rich. de Mediav., Quaest. disp., 8, 3=A3 (306) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 3, 2, 2 (34a): «Multiplicatio indiuiduorum in eadem specie fit propter conseruationem speciei; sed species angelica potest in uno indiuiduo conseruari; ergo non indiget indiuidua sua multiplicari» ↩︎
Item Deus et natura nihil faciunt frustra, ut habetur I Celi
; sed si essent plures angeli in eadem specie essent frustra; ergo etc.
Minor probatur, quia plurificatio indiuiduorum sub una specie est propter conseruationem speciei; sed in incorporalibus, quales sunt angeli, species potest semper in unico conseruari; ergo frustra essent indiuidua plura sub tali specie.