Display to small
Rotate your device or try a larger display
In1 contrarium arguitur, quia differentia secundum formam est differentia secundum speciem; set duo angeli, cum non habeant materiam, differunt necessario secundum formas; ergo necessario differunt secundum speciem; set ea que differunt secundum speciem esse sub eadem specie implicat contradictionem; ergo etc.
-
In … ergo etc] cf. Thom., S.c.g., II, 93, (216b); S.th., II‑II, 10, 5, arg. 1; Super Sent., II, 3, 1, 4, sol. (97) • • • cf. Articuli condempn. a Steph. Ep. Paris. anno 1277, 81 (104) et 96 (108) • • • R. Hissette, Enquête sur les 219 articles condamnés à Paris le 7 Mars 1277 (82‑87) ↩︎
Ad primum sic proceditur. Et uidetur quod plures angeli non possunt esse sub una specie, quia differentia secundum formam est differentia secundum speciem; sed duo angeli, cum non habeant materiam differunt necessario secundum formas suas; ergo necessario differunt secundum speciem, sed ea que differunt secundum speciem; dicere esse sub eadem specie implicat contradictionem; ergo etc.