Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.17

Ad primum argumentum in oppositum, cum dicitur quod omnis differentia secundum formam est differentia secundum speciem, dicendum quod est falsum, quia omnis differentia est secundum formam, sicut declaratum fuit prius. Sed differentia secundum absolutam rationem forme est specifica; differentia autem forme a forma, non secundum absolutam rationem forme, sed secundum quod hec forma est numeralis, et hec differentia potest esse in omni natura creata, sicut ostensum est. Sola enim natura diuina, que nec est de se plures nec est ab alio plurificabilis, quia non habet causam effectiuam est de se et ex se una numero nec potest secundum numerum plurificari. Vnde qui posuerunt quod angeli seu substantie separate non sunt a Deo, sicut a causa efficiente, sed solum sicut a causa finali. Prout aliqui, imponunt ARISTOTELI, dixerunt quod omnes substantie separate differunt secundum speciem nec possunt plurificari sub specie quemadmodum nec natura diuina; sed ex quo ueritas fidei habet et etiam ueritas prophetie quod omnes substantie separate sunt a Deo, sicut a causa efficiente, necesse est quod possunt plurificari secundum numerum sub eadem specie, quia dependent a Deo, sicut a causa efficiente, eas actione uoluntaria et iterabili. Et hec est imperfectio propter quam conuenit eis quod possunt plurificari et non solum illa imperfectio per quam forma potest esse pars alterius, ut ALII dicebant.